- TRITANUS
- TRITANUSprodigiosae fortitudinis gladiator. Vide Titormus, et Plin. l. 7. c. 20. Tritannum veteres libri scribusnt apud Vopiscum in Firmo, c. 4. quem nervis adeo firmis fuisse, ut ipsum Tritannum vinceret, ait; ut et antiqua Excerpta Solini versibus scripta, ubi legitur,Viribus est rumor nimium valuisse Tritannum.Fuit autem is gladiator, Samnitium armaturâ celebris, coeterum ita natus, ut rectos trausversosque netvos totô corpore cancellatim haberet, eoque omnes, quibuscum congrederetur, superaret. Pari modô natus filius eius, miles Cnei Pompeii, ita sprevit hostem provocantem, ut inermit eum dextrâ superaret, Plin. ibid. Vide Salmas. ad Vopisc. d. l. et Solin. p. 35.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.